LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 9.13A.1

lat cicero phi057 perseus lat1

Caesar nobis litteras perbrevis misit; quarum exemplum subscripsi. brevitate epistulae scire poteris eum valde esse distentum qui tanta de re tam breviter scripserit. si quid praeterea novi fuerit, statim tibi scribam. CAESAR OPPIO CORNELIO salutem A. d. vii Idus Martias Brundisium veni, ad murum castra posui. Pompeius est Brundisi. misit ad me N. Magium de pace. quae visa sunt respondi. hoc vos statim scire volui. quom in spem venero de compositione aliquid me conficere, statim vos certiores faciam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable