LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 9.15.4

lat cicero phi057 perseus lat1

tu nunc omni amore enitere ut nos cura tua et prudentia iuves. ita subito accurrit ut ne T. Rebilum quidem, ut constitueram, possim videre; omnia nobis imparatis agenda. sed tamen ἄλλα μὲν αὐτόσ, ut ait ille, ἄλλα δὲ καὶ δαίμων ὑποθήσεται. quicquid egero continuo scies. mandata Caesaris ad consules et ad Pompeium quae rogas, nulla habeo †et descripta attulit illa e via†misi ad te ante; e quibus mandata intellegi posse. Philippus Neapoli est, Lentulus Puteolis. de Domitio, ut facis, sciscitare ubi sit, quid cogitet.

Provenance