Passage
Cicero, Letters to Atticus 9.17.1
lat cicero phi057 perseus lat1
Trebatium vi Kal., quo die has litteras dedi, exspectabam. ex eius nuntio Matique litteris meditabor quo modo cum illo loquar. o tempus miserum! nec dubito quin a me contendat ad urbem veniam. senatum enim Kalendis velle se frequentem adesse etiam Formiis proscribi iussit. ergo ei negandum est? sed quid praeripio? statim ad te perscribam omnia. ex illius sermone statuam. Arpinumne mihi eundum sit an quo alio. volo Ciceroni meo togam puram dare, istic puto. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable