Passage
Cicero, Letters to Atticus 9.18.3
lat cicero phi057 perseus lat1
illa tamen κατακλεὶσ illius est odiosa quam paene praeterii, si sibi consiliis nostris uti non liceret, usurum quorum posset ad omniaque esse descensurum. vidisti igitur virum, ut scripseras? ingemuisti? certe. cedo reliqua. quid? continuo ipse in Pedi Norbanum, ego Arpinum; inde—exspecto equidem λαλαγεῦσαν illam tuam. tu malim inquies actum ne agas. etiam illum ipsum quem sequimur multa fefellerunt Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable