Passage
Cicero, Letters to Atticus 9.2A.1
lat cicero phi057 perseus lat1
o rem difficilem planeque perditam! quam nihil praetermittis in consilio dando; quam nihil tamen quod tibi ipsi placeat explicas! non esse me una cum Pompeio gaudes ac proponis quam sit turpe me adesse cum quid de illo detrahatur; nefas esse approbare. certe; contra igitur? di inquis averruncent! quid ergo fiet si in altero scelus est, in altero supplicium? impetrabis inquis a Caesare ut tibi abesse liceat et esse otioso. supplicandum igitur? miserum. quid si non impetraro? et de triumpho erit inquis integrum. quid si hoc ipso premar? accipiam? quid foedius? negem? repudiari se totum, magis etiam quam olim in xxviratu, putabit. ac solet, cum se purgat, in me conferre omnem illorum temporum culpam. ita me sibi fuisse inimicum ut ne honorem quidem a se accipere vellem. quanto nunc hoc idem accipiet asperius! tanto scilicet quanto et honos hic illo est amplior et ipse robustior.