LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 9.7.3

lat cicero phi057 perseus lat1

quod autem suades ut ab eo petam ut mihi concedat ut idem tribuam Pompeio quod ipsi tribuerim, id me iam pridem agere intelleges ex litteris Balbi et Oppi quarum exempla tibi misi. misi etiam Caesaris ad eos sana mente scriptas quo modo in tanta insania. sin mihi Caesar hoc non concedat, video tibi placere illud, me πολίτευμα de pace suscipere; in quo non extimesco periculum (cum enim tot impendeant, cur non honestissimo depecisci velim?) sed vereor ne Pompeio quid oneris imponam, μή μοι intorqueat. mirandum enim in modum Gnaeus noster Sullani regni similitudinem concupivit. εἰδώσ σοι λέγω. nihil ille umquam minus obscure tulit. cum hocne igitur inquies esse vis? beneficium sequor, mihi crede, non causam, ut in Milone, ut in . . . sed hactenus. causa igitur non bona est?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable