LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 9.9.4.p1

lat cicero phi057 perseus lat1

sed quanta tempestas impendeat vides. qui transierint senatores scribam ad te cum certum habebo. de re frumentaria recte intellegis quae nullo modo administrari sine vectigalibus potest; nec sine causa et eos qui circum illum sunt omnia postulantis et bellum nefarium times. Trebatium nostrum, etsi, ut scribis, nihil bene sperat, tamen videre sane velim. quem fac horteris ut properet; opportune enim ad me ante adventum Caesaris venerit. de Lanuvino, statim ut audivi Phameam mortuum, optavi, si modo esset futura res publica, ut id aliquis emeret meorum neque tamen de te qui maxime meus es cogitavi. sciebam enim te quoto anno et quantum in solo solere quaerere neque solum Romae sed etiam Deli tuum διάγραμμα videram. verum tamen ego illud, quamquam est bellum, minoris aestimo quam aestimabatur Marcellino consule, cum ego istos hortulos propter domum antiquam quam tum habebam iucundiores mihi fore putabam et minore impensa quam si Tusculanum refecissem. volui HS Q. Egi per †predum ille daret tanti quom† haberet venale. noluit. sed nunc omnia ista iacere puto propter nummorum caritatem. mihi quidem erit aptissimum vel nobis potius si tu emeris; sed eius dementias cave contemnas. valde est venustum. quamquam mihi ista omnia iam addicta vastitati videntur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable