Passage
Cicero, Letters to and from Quintus 1.2.1
lat cicero phi058 perseus lat1
Statius ad me venit a. d. viii K. Novembr. eius adventus, quod ita scripsisti direptum iri te a tuis dum is abesset, molestus mihi fuit ; quod autem exspectationem tui concursumque eum qui erat futurus si una tecum decederet neque antea visus esset sustulit, id mihi non incommode visum est accidisse. exhaustus est enim sermo hominum et multae emissae iam eius modi voces: 'ἀλλὰ αἰεί τινα φῶτα μέγαν,' quae te absente confecta esse laetor. quod autem idcirco a te missus est mihi ut se purgaret, id necesse minime fuit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable