Passage
Cicero, Letters to and from Quintus 1.4.1
lat cicero phi058 perseus lat1
amabo te, mi frater, ne, si uno meo facto et tu et omnes mei corruistis, improbitati et sceleri meo potius quam imprudentiae miseraeque adsignes. nullum est meum peccatum nisi quod iis credidi, a quibus nefas putaram esse me decipi aut etiam quibus ne id expedire quidem arbitrabar. intimus, proximus, familiarissimus quisque aut sibi pertimuit aut mihi invidit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable