LOGOI

Passage

Cicero, Letters to and from Quintus 2.13.4

lat cicero phi058 perseus lat1

tu quem ad modum me censes oportere esse et in re is publica et in nostris inimicitus ita et esse et fore oricula infima scito molliorem. res Romanae se sic habebant: erat non nulla spes comitiorum sed incerta, erat aliqua suspicio dictaturae, ne ea quidem certa, summum otium forense sed senescentis magis civitatis quam adquiescentis, sententia autem nostra in senatu eius modi magis ut alii nobis adsentiantur quam nosmet ipsi. τοιαῦτ' ὁ τλήμων πόλεμοσ ἐξεργάζεται.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable