Passage
Cicero, Letters to and from Quintus 2.3.6
lat cicero phi058 perseus lat1
A. d. iii Idus Febr. dixi pro Bestia de ambitu apud praetorem Cn. Domitium in foro medio maximo conventu incidique in eum locum in dicendo, cum Sestius multis in templo Castoris vulneribus acceptis subsidio Bestiae servatus esset. hic προῳκονομησάμην quiddam εὐκαίρωσ de iis quae in Sestium adparabantur crimina, et eum ornavi veris laudibus magno adsensu omnium. res homini fuit vehementer grata. quae tibi eo scribo, quod me de retinenda Sesti gratia litteris saepe monuisti. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable