Passage
Cicero, Letters to and from Quintus 2.9.2
lat cicero phi058 perseus lat1
Tenediorum igitur libertas securi Tenedia praecisa est, cum eos praeter me et Bibulum et Calidium et Favonium nemo defenderet. de te a Magnetibus ab Sipylo mentio est honorifica facta, cum te unum dicerent postulationi L. Sesti Pansae restitisse. reliquis diebus si quid erit quod te scire opus sit, aut etiam si nihil erit, tamen scribam cotidie aliquid. pridie Idus neque tibi neque Pomponio deero. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable