LOGOI

Passage

Cicero, Letters to and from Quintus 3.1.2

lat cicero phi058 perseus lat1

quo loco in porticu te scribere aiunt ut atriolum fiat, mihi ut est magis placebat. neque enim satis loci videbatur esse atriolo †neque† fere solet nisi in iis aedificiis fieri in quibus est atrium maius nec habere poterat adiuncta cubicula et eius modi membra. nunc †hoc vel honestate testudinis vel valde boni aestivum locum obtine bitt. tu tamen si aliter sentis, rescribe quam primum. in balneariis assa in alterum apodyteri angulum promovi propterea quod ita erant posita ut eorum vaporarium esset subiectum cubiculis. subgrande cubiculum autem et hibernum alterum valde probavi quod et ampla erant et loco posita ambulationis uno latere, eo quod est proximum balneariis. columnas neque rectas neque e regione Diphilus conlocarat. eas scilicet demolietur. aliquando perpendiculo et linea discet uti. omnino spero paucis mensibus opus Diphili perfectum fore ; curat enim diligentissime Caesius, qui tum mecum fuit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable