Passage
Cicero, Letters to and from Quintus 3.2.2
lat cicero phi058 perseus lat1
cognosce nunc hominis audaciam et aliquid in re publica perdita delectare. Cum Gabinius quacumque veniebat triumphum se postulare dixisset subitoque bonus imperator noctu in urbem hostium plenam invasisset, in senatum se non committebat. interim ipso, decimo die, quo eum oportebat hostium numerum et militum renuntiare, inrepsit summa infrequentia. Cum vellet exire, a consulibus retentus est; introducti publicani. homo undique saucius et, cum a me maxime vulneraretur, non tulit et me trementi voce exsulem appellavit. hic (O di! nihil umquam honorificentius nobis accidit) consurrexit senatus cum clamore ad unum sic ut ad corpus eius accederet ; pari clamore atque impetu publicani. quid quaeris? omnes tamquam si tu esses ita fuerunt. nihil hominum sermone foris clarius. ego tamen me teneo ab accusando, vix me hercule, sed tamen teneo vel quod nolo cum Pompeio pugnare (satis est quod instat de Milone) vel quod iudices nullos habemus. Ἀπότευγμα formido, addo etiam malevolentiam hominum, et timeo ne illi me accusante aliquid accidat, nec despero rem et sine me et non nihil per me confici posse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable