Passage
Cicero, Letters to and from Quintus 3.4.6
lat cicero phi058 perseus lat1
haec scripsi a. d. viiii K. Novembr., quo die ludi committebantur, in Tusculanum proficiscens ducensque mecum Ciceronem meum in ludum discendi, non lusionis, ea re non longius quom vellem, quod Pomptino ad triumphum a. d. iii Nonas Novembr. volebam adesse. etenim erit nescio quid negotioli ; nam Cato et Servilius praetores prohibituros se minantur nec quid possint scio (ille enim et Appium consulem secum habebit et praetores et tribunos pl.), sed minantur tamen in primisque Ἄρη πνέων Q. Scaevola. cura, mi suavissime et carissime frater, ut valeas. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable