Passage
Cicero, Letters to and from Quintus 3.8.6
lat cicero phi058 perseus lat1
nunc de Milone Pompeius ei nihil tribuit et omnia Cottae dicitque se perfecturum ut in illum Caesar incumbat. hoc horret Milo, nec iniuria et, si ille dictator factus sit, paene diffidit. intercessorem dictaturae si iuverit manu et praesidio suo, Pompeium metuit inimicum ; si non iuverit, timet ne per vim perferatur. ludos adparat magnificentissimos, sic, inquam, ut nemo sumptuosiores, stulte bis terque non postulatos vel quia munus magnificum dederat vel quia facultates non erant vel quia potuerat magistrum se non aedilem putare. omnia fere scripsi. cura, mi carissime frater, ut valeas. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable