Passage
Cicero, Letters to and from Quintus 3.9.7
lat cicero phi058 perseus lat1
quid? si caementum bonum non †haberem, deturbem† aedificium? quod quidem mihi cotidie magis placet in primisque inferior porticus et eius conclavia fiunt recte. de Arcano Caesaris opus est vel me hercule etiam elegantioris alicuius ; imagines enim istae et palaestra et piscina et Nilus multorum Philotimorum est, non Diphilorum. sed et ipsi ea adibimus et mittemus et mandabimus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable