LOGOI

Passage

Cicero, Letters to and from Quintus 3.9.8

lat cicero phi058 perseus lat1

de felicis testamento tum magis querare, si scias. quas enim tabulas se putavit obsignare, in quibus †in unciis firmissimum tenes† vero lapsus est per errorem et suum et sicurae servi non obsignavit; quas noluit eas obsignavit. Ἀλλ' οἰμωζέτω: nos modo valeamus. Ciceronem et ut rogas amo et ut meretur et debeo ; dimitto autem a me et ut a magistris ne abducam et quod mater †Porcia† non discedit, sine qua edacitatem pueri pertimesco. sed sumus una tamen valde multum. rescripsi ad omnia. mi suavissime et optime frater, vale.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable