Passage
Cicero, Letters to and from Brutus 1.10.2
lat cicero phi059 perseus lat1
bellum ad Mutinam gerebatur, nihil ut in Caesare reprehenderes, non nulla in Hirtio. huius belli fortuna ut in secundis flu/xa, ut in adversi/s bona. erat victrix res publica caesis Antoni copiis, ipso expulso. Bruti deinde ita multa peccata ut quodam modo victoria excideret e manibus. perterritos, inermis, saucios non sunt nostri duces persecuti, datumque Lepido tempus est in quo levitatem eius saepe perspectam maioribus in malis experiremur. sunt exercitus boni sed rudes Bruti et Planci, sunt fidelissima et maxima auxilia Gallorum; Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable