Passage
Cicero, Letters to and from Brutus 1.11.1
lat cicero phi059 perseus lat1
veteris Antisti talis animus est in rem publicam ut non dubitem quin et in Caesare et in Antonio se praestaturus fuerit acerrimum propugnatorem communis libertatis, si occasioni potuisset occurrere. nam qui in Achaia congressus cum Dolabella milites atque equites habente quodvis adire periculum ex insidiis paratissimi ad omnia latronis maluerit quam videri aut coactus esse pecuniam dare aut libenter dedisse homini nequissimo atque improbissimo, is nobis ultro et pollicitus est et dedit HS xx ex sua pecunia et, quod multo carius est, se ipsum obtulit et coniunxit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable