Passage
Cicero, Letters to and from Brutus 1.13.1
lat cicero phi059 perseus lat1
de M. Lepido vereri me cogit reliquorum timor. qui si eripuerit se nobis, quod velim temere atque iniuriose de illo suspicati sint homines, oro atque obsecro te, Cicero, necessitudinem nostram tuamque in me benevolentiam obtestans, sororis meae liberos obliviscaris esse Lepidi filios meque iis in patris locum successisse existimes. hoc si a te impetro, nihil profecto dubitabis pro iis suscipere. aliter alii cum suis vivunt; nihil ego possum in sororis meae liberis facere quo possit expleri voluntas mea aut officium. quid vero aut mihi tribuere boni possunt, si modo digni sumus quibus aliquid tribuatur, aut ego matri ac sorori puerisque illis praestaturus sum, si nihil valuerit apud te reliquumque senatum contra patrem Lepidum Brutus avunculus? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable