Passage
Cicero, Letters to and from Brutus 1.16.10
lat cicero phi059 perseus lat1
te, Cicero, rogo atque hortor ne defetigere neu diffidas, semper in praesentibus malis prohibendis futura quoque explores ne se, nisi ante sit occursum, insinuent. fortem et liberum animum, quo et consul et nunc consularis rem publicam vindicasti, sine constantia et aequabilitate nullum esse putaris. fateor enim duriorem esse condicionem spectatae virtutis quam incognitae. bene facta pro debitis exigimus, quae aliter eveniunt ut decepti ab iis infesto animo reprehendimus. itaque resistere Antonio Ciceronem, etsi maxima laude dignum est, tamen, quia ille consul hunc consularem merito praestare videtur, nemo admiratur; Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable