Passage
Cicero, Letters to and from Brutus 1.18.5
lat cicero phi059 perseus lat1
maximus autem, nisi me forte fallit, in re publica nodus est inopia rei pecuniariae. obdurescunt enim magis cotidie boni viri ad vocem tributi; quod ex centesima conlatum impudenti censu locupletium in duarum legionum praemiis omne consumitur. impendent autem infiniti sumptus cum in hos exercitus quibus nunc defendimur tum vero in tuum. nam Cassius noster videtur posse satis ornatus venire. sed et haec et multa alia coram cupio idque quam primum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable