Passage
Cicero, Letters to and from Brutus 1.9.1
lat cicero phi059 perseus lat1
fungerer eo officio quo tu functus es in meo luctu teque per litteras consolarer, nisi scirem iis remediis quibus meum dolorem tu levasses te in tuo non egere, ac velim facilius quam tunc mihi nunc tibi tute medeare. est autem alienum tanto viro quantus es tu, quod alteri praeceperit id ipsum facere non posse. me quidem cum rationes quas conlegeras tum auctoritas tua a nimio maerore deterruit. Cum enim mollius tibi ferre viderer quam deceret virum praesertim eum qui alios consolari soleret, accusasti me per litteras gravioribus verbis quam tua consuetudo ferebat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable