Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 1.3.3
lat columella phi002 perseus lat3
Post haec duo principalia subiungebat illa non minus intuenda: viam, aquam, vicinum.Multum conferre agris iter commodum: primum, quod est maximum, ipsam praesentiam domini, qui libentius commeaturus sit, si vexationem viae non reformidet; deinde ad invehenda et exportanda utensilia, quae res frugibus conditis auget pretium et minuit impensas rerum invectarum, quia minoris adportentur eo, quo facili nisu perveniatur; Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable