Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 1.4.2
lat columella phi002 perseus lat3
In universum tamen quasi testificandum atque saepius praedicandum habeo, quod primo iam Punico bello dux inclitissimus M.Atilius Regulus dixisse memoratur: fundum sicuti ne fecundissimi quidem soli, cum sit insalubris, ita nec effeti, si vel saluberrirnus sit, parandum; quod Atilius aetatis suae agricolis maiore cum auctoritate censebat peritus usu, nam Pupiniae pestilentis simul et exilis agri cultorem fuisse eum loquunturhistoriae. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable