LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 1.5.8

lat columella phi002 perseus lat3

Nam eius modi positio medium temperatumque libramentum ventorum hiemalium et aestivorum tenet, quantoque fuerit aedificii solum pronius orienti, tanto et aestate liberius capere perflatus et hiemis procellis minus infestari et matutino regelari ortu poterit, ut concreti rores liquescant, quoniam fere pestilens habetur, quod est remotum ac sinistrum soli et apricis flatibus; quibus si caret, nulla alia vis potest nocturnas pruinas et quodcumque rubiginis aut spurcitiae resedit siccare atque detergere. Haec autem cum hominibus adferunt perniciem, tum et armentis et virentibus eorumque frugibus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable