Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 1.6.24
lat columella phi002 perseus lat3
Huic autem nubilarapplicari debet maximeque in Italia propter inconstantiam caeli, quo conlata semitrita frumenta protegantur, si subitaneus imber incesserit. Nam in transmarinis quibusdam regionibus, ubi aestas pluvia caret, supervacuum est. Pomaria quoque et hortos oportet saepto circumdari et esse in propinquo atque in ea parte, qua possit omnis stercorata colluvies cohortis balneariorumque et oleis expressa amurcae sanies influere. Nam quoque eius modi laetatur alimentis et holus et arbor. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable