Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 1.9.2
lat columella phi002 perseus lat3
Bubulco quamvis necessaria non tamen satis est indoles mentis, nisi eum vastitas vocis et habitus metuendum pecudibus efficit.Sed temperet vires clementia, quoniam terribilior debet esse quam saevior, ut et obsequantur eius imperiis et diutius perennent boves, non confecti vexatione simul operum verberumque. Sed quae sint magistrorum munia quaeque bubulcorum, suo loco repetam; Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable