Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 1.9.3
lat columella phi002 perseus lat3
nunc admonuisse satis est nihil in his, in illis plurimum referre vires et proceritatem. Nam longissimum quemque aratorem,sicut dixi, faciemus, et propter id, quod paulo ante rettuli, et quod in re rustica nullo minus opere fatigatur prolixior, quia in arando stivae paene rectus innititur. Mediastinus qualiscumque status potest esse, dummodo perpetiendo labori sit idoneus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable