Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 1.pr.17
lat columella phi002 perseus lat3
Itaque istam vitam socordem persequitur valetudo. Nam sic iuvenum corpora fluxa et resoluta sunt, ut nihil mors mutatura videatur. At mehercules vera illa Romuli proles assiduis venatibus nec minus agrestibus operibus exercitata firmissimis praevaluit corporibus ac militiam belli, cum res postulavit, facile sustinuit durata pacis laboribus semperque rusticam plebem praeposuit urbanae. Ut enim qui in villis intra consaepta morarentur, quam qui foris terram molirentur, ignaviores habitos, sic eos, qui sub umbra civitatis intra moenia desides cunctarentur, quam qui rura colerent administrarentve opera colonorum,segniores visos. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable