LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.1.6

lat columella phi002 perseus lat3

At cum perruptae rastris et aratris radices herbarum ferroque succisa nemora frondibus suis desierunt alere matrem, quaeque temporibus autumni frutectis et arboribus delapsa folia superiaciebantur, mox conversa vomeribus et inferiori solo, quod plerumque est exilius, permixta atque absumpta sunt, sequitur, ut destituta pristinis alimentis macrescat humus.

Provenance