Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.10.1
lat columella phi002 perseus lat3
Quoniam de frumentis abunde praecepimus, de leguminibus deinceps disseremus.8 Lupini prima ratio est, quod et minimum operarum absumit et vilissime emitur et maxime ex iis, quae seruntur, iuvat agrum. Nam vineis iam 9 emaciatis et arvis optimum stercus praebet ac vel effeto solo provenit vel repositum in granario patitur aevum. Boves per hiemem coctum maceratumque probe alit; famem quoque, si sterilitas annorum incessit, hominibus commode propulsat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable