LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.10.16

lat columella phi002 perseus lat3

seriorem alteram mense Februario.Iugerum agri paulo plus quam modius occupat. Ea ne curculionibus absumatur—nam etiam dum est in siliqua exestur—curandumerit, ut cum extrita sit, in aquam demittatur et ab inani, quae protinus innatat, separetur solida; tum in sole siccetur et radice silphi trita cum aceto adspargatur defriceturque atque ita rursus in sole siccata et mox refrigerata recondatur, si maior est modus, in horreo, si minor, in vasis oleariis salsamentariisque; quae repleta cum confestim gypsata sunt, quandoque in usus prompserimus, integram lentim reperiemus. Potest tamen etiam citra istam medicationem cineri mixta commode servari.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable