LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.10.19

lat columella phi002 perseus lat3

Cicer aut cicercula, quae piso est similis, mense Ianuario aut Februario seri debet laeto loco caelo umido; quibusdam tamen Italiae locis ante Kalendas Novembris seritur. Tres modii iugerum implent. Nec ullum legumen minus agro nocet, sed raro respondet, quoniam nec siccitates nec austros in flore sustinet; quae utraque incommoda fere eo tempore anni sunt, quo deflorescit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable