Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.10.21
lat columella phi002 perseus lat3
Cannabis solum pingue stercoratumque et riguum vel planum atque umidum et alte subactum deposcit. In quadratum pedem seruntur grana sex eius seminis Arcturo exoriente, quod est ultimo mense Februario, circa sextum aut quintum Kalendas Martias; nec tamen usque in aequinoctium vernum, si sit pluvius caeli status, improbe seretur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable