LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.10.27

lat columella phi002 perseus lat3

Deinde vetus stercus inicito, atque ita mense ultimo Aprili serito tantum, quantum ut singuli cyathi seminis locum occupent decem pedum longum et quinque latum. Quod ubi feceris, ligneis rastris—id enim multum confert—statim iacta semina obruantur; nam celerrime sole aduruntur. Post sationem ferro tangi locus non debet; atque, ut dixi, ligneis rastris sariendus et identidem runcandus est, ne alterius generis herba invalidam Medicam perimat.Tardius messim primam eius facere oportebit, cum iam seminum aliquam partem eiecerit.

Provenance