LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.10.33

lat columella phi002 perseus lat3

Faenum Graecum, quod siliquam vocant rustici, duo tempora sationum habet, quorum alterum est Septembris mensis, cum pabuli causa seritur, isdem diebus, quibus vicia circa aequinoctium, alterum autem mensis Ianuarii ultimi vel primi Februarii, cum in semenseminatur; sed hac satione iugerum sex modiis, illa septem occupamus. Utraque cruda terra non incommode fit, daturque opera ut spisse aretur, nec tamen alte, nam si plus quattuor digitis adobrutum est semen eius, non facile prodit; propter quod non nulli prius quam serant, minimis aratris proscindunt atque ita iaciunt semina et sarculis adobruunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable