LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.10.35

lat columella phi002 perseus lat3

Cicera bubus ervi loco fresa datur in Hispania Baetica; quae cum suspensa mola divisa est, paulum aqua maceratur, dum lentescat,atque ita mixta paleis succretispecori praebetur. Sed ervi duodecim fibrae satisfaciunt uni iugo, cicerae sedecim. Eadem hominibus non inutilis neque iniucunda est; sapori certe nihilo differt a cicercula, colore tantum discernitur, nam est obsoletior et nigro propior. Seritur primo vel altero sulco mense Martio, ita ut postulat soli laetitia, quod eadem quattuor modiis, non numquam et tribus, interdum etiam duobus ac semodio iugerum occupat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable