LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.11.10

lat columella phi002 perseus lat3

aut ante aut mox cum defloruerit.Omne autem frumentum et hordeum, quicquid denique non duplici semine est, spicam a tertio ad quartum nodum emittit et, cum totam edidit, octo diebus deflorescit ac deinde grandescit diebus quadraginta, quibus post florem ad maturitatem venit. Rursus quae duplici semine sunt, ut faba, pisum, lenticula, diebus quadraginta florent simulque grandescunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable