LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.11.2

lat columella phi002 perseus lat3

Pluribus tamen sariri placet, sed neque eodem modo neque isdem temporibus usque quaque fieri; nam in agris siccis et apricis, simul ac primum sartionem pati queant segetes, debere eas permota terra adobrui, ut fruticare possint. Quod ipsum ante hiemem fieri oportere, deinde post hiemem iterari; in locis autem frigidis et palustribus plerumque transacta hieme sariri nec adobrui, sed plana sartione terram permoveri.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable