LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.11.3

lat columella phi002 perseus lat3

Multis tamen nos regionibus aptam esse hiemalem sartionem comperimus dumtaxat ubi et siccitas caeli et tepores permittunt, sed nec istud ubique fieri censemus, verum incolarum consuetudine uti. Sunt enim regionum propria munera, sicut Aegypti et Africae, quibus agricola post sementim ante messem segetem non attingit, quoniam caeli conditio et terrae bonitas ea est ut vix ulla herba exeat nisi ex semine iacto, sive quia rari sunt imbres seu quia qualitas humi sic se cultoribus praebet.

Provenance