LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.11.7

lat columella phi002 perseus lat3

si relinquitur runcatio. Neque est rustici prudentis magis pabulis studere pecudum quam cibis hominum, cum praesertim liceat illa quoque cultu pratorum consequi; adeoque fabam sariendam censeo, ut existimem debere etiam ter sariri. Nam sic cultam comperimus non solum multiplicare fructum, sed et exiguam portionem in valvulis habere fresaeque eius et expurgatae modium paene tam plenum esse quam integrae, quoniam vix minuatur mensura detractis putaminibus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable