LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.11.8

lat columella phi002 perseus lat3

Atque in totum, sicut ante iam diximus, hiberna sartio plurimum iuvat diebus serenis ac siccis post brumam confectam mense Ianuario, si gelicidia non sint. Ea porro sic debet fieri, ne radices satorum laedantur et ut potius adobruantur cumulisque exaggerentur, ut latius se frutex culmi diffundat. Id prima sartione fecisse proderit, secunda oberit, quia cum pullulare desiit

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable