Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.12.9
lat columella phi002 perseus lat3
Cetera legumina occupant operas sexaginta, id est menses duos. Pluviales quoque et feriarum computantur, quibus non aratur, dies quinque et quadraginta; item peracta sementi, quibus requiescunt, dies triginta. Sic in asse fiunt octo menses et dies decem. Supersunt tamen de anno tres reliqui menses et dies quinque et viginti, quos absumamus aut in satione trimestrium aut in vecturis faeni et pabulorum et stercoris aliorumque utensilium. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable