LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.14.4

lat columella phi002 perseus lat3

dum etiam vites et arbores ablaqueatae sunt. Tertium locum obtinet pecudum stercus atque in eo quoque discrimen est; nam optimum existimatur, quod asinus facit, quia id animal lentissime mandit ideoque facilius concoquit et bene confectum atque idoneum protinus arvo fimum reddit. Post haec, quae diximus, ovillum et ab hoc caprinum est, mox ceterorum iumentorumarmentorumque. Deterrimum ex omnibus suillum habetur.

Provenance