Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.14.7
lat columella phi002 perseus lat3
latere in stercore prohibet. Haec ubi viduus pecudibus ager. Nam ubi greges quadrupedum versantur, quaedam cotidie, ut culina et caprile, quaedam pluviis diebus, ut bubilia et ovilia, debent emundari. Ac si tantum frumentarius ager est, nihil refert genera stercoris separare;sin autem surculo et segetibus atque etiam pratis fundus est dispositus, generatim quoque reponendum est, sicut caprarum et avium. Reliqua deinde in praedictum locum concavum egerendaet adsiduo humoresatianda sunt, ut herbarum semina culmis ceterisque rebus immixta putrescant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable