Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.14.8
lat columella phi002 perseus lat3
Aestivis deinde mensibus non aliter ac si repastines, totum stercilinum rastris permisceri oportet, quo facilius putrescat et sit arvis idoneum. Parum autem diligentis existimo esse agricolas, apud quos minores singulae pecudes tricenis diebus minus quam singulas itemque maiores denas vehes stercoris efficiunt totidemque singuli homines, qui non solum ea purgamenta, quae ipsi corporibus edunt, sed et quae colluvies cohortis et aedificii cotidie gignit, contrahere et congerere possunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable