LOGOI

Passage

Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.16.3

lat columella phi002 perseus lat3

Eius igitur animadvertimus duo genera, quorum alterum est siccaneum, alterum riguum. Laeto pinguique campo non desideraturinfluens rivus, meliusque habetur faenum, quod suapte natura sucoso gignitur solo, quam quod inrigatum aquis elicitur; quae tamen sunt necessariae, si macies terrae postulat. Nam et in densa et resoluta humo, quamvis exili, pratum fieri potest, cum facultas inrigandi datur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable