Passage
Columella, Res Rustica, Books I-IX 2.18.3
lat columella phi002 perseus lat3
Sic enim commodissime faenum defendetur a pluviis, quae etiam si non sint, non alienum tamen est praedictas metas facere, ut si quis umor herbis inest, exsudet atque excoquatur in acervis. Propter quod prudentes agricolae quamvis iam inlatum tecto non ante componunt, quam per paucos dies temere congestum in se concoqui et defervescere patiantur. Sed iam faenisicia insequitur cura messis, quam ut recte possimus percipere, prius instrumenta praeparanda sunt, quibus fruges coguntur.